

Epistola I ad Corinthos*
Caput 15: Versus 44
Corpus animale.Id est quod nihil habet ab anima, nisi quod sensificetur per eam, sicut animalia.Surget spirituale.Transiens in naturam spiritus, id est habens quaedam spiritualia, quia agile, leve, cibis non indigens. Cum dixit corpus transiturum ad incorruptionem, corruptionis mentionem facit, ut ostendatur major dignitas resurrectionis.Si est corpus.Vere surget corpus spituale, quiasimodo est,animale est,id est constat esse; quandoqueerit spirituale.Sicut enim animales sumus quia pater noster carnalis factus est in animam viventem: sic erimus in resurrectione spirituales: quia Pater noster spiritualis factus est in sua resurrectione in spiritum vivificantem.